

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 6: Versus 48
Fodit in altum.Fodit in altum qui praeceptis humilitatis terrena omnia de suorum cordibus funditus eruit, ne propter aliquod fluxibile Deo serviat, ut inconcussam in eis habeat mansionem.Posuit fundamentum.Fundamenta pluraliter, doctores; singulariter fundamentum, doctor doctorum Christus.Moraliter. Fundamenta domus, intentiones bonae conversationis, quas per humilitatem Christianam exhaustis supervacuarum cogitationum ruderibus perfectus auditor in se inserit, hoc in se spiritualiter agens, quod Christus in universa Ecclesia generaliter agit.Inundatione.Hanc inundationem alibi portas inferi appellat.Et portae inferi non praevalebunt adversus eam[Matth. 16.]. Haec inundatio tribus modis fit, quia tentatur quisque a propria concupiscentia, vel falsorum fratrum improbitate, vel aperta exteriorum impugnatione.Illisum.Potest per impetum fluminis, extremi judicii discrimen intelligi, quando Ecclesia utraque est consummata.Omnis qui se exaltathumiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur[Luc. 14.].Domui illi.Singulae nostrae domus, quotidie, vel immundorum spirituum, vel improborum hominum, vel suae ipsius mentis, vel carnis inquietudine pulsantur. Et quantum propriis viribus fidunt, inclinantur: quantum invictissimae petrae adhaerent, labefactari nequeunt.